- MNESTHEUS
- I.MNESTHEUSMedicus. Plin l. 21. c. 3. Item libertus Aureliani Imperatoris necis heri causa: fraude patefactâ cruci affixus et bestiis obiectus. Vide Vopisc. in Aurelian. c. 36. Aurel. Victorem, c. 50. Eutropium, l. 9. De eo sic Vopisc. loc. cit. Incidit autem, ut seres fataliter agunt, ut Mnestheum quendam, quem pro notario secretorum haburerat, libertum, ut quidam dicunt suum, infensiorem sibi minando redderet; quod nescio quid de quodam suspicatus esset. Mnestheus-----breve nominum conscripsit, mixtis in quibus Aurelianus vere irascebatur, cum iis, de quibus nihil asperum cogitabat, additô etiam suô nomine-----Hi quum exarsissent timore, qui merebantur offensam------Aurelianum-----interemerunt------Quô intersecto cum res esset prodita, et sepulchrum ingens et templum illi detulerunt is, a quibus interemptus est, c. 37. Sane Mnestheus postea surrectus ad stipitem bestus obiectus est, quod statuae marmoreae positae in eodem loco utrinque significant.II.MNESTHEUSnomen proprium viri Troiani, qui ab Assaraco rege oriundus fuit. Virg. Aen. l. 12. v. 127.Et genus Assaraci Mnestheus.Nonnumquam vero metri causâ additur e post m. Virg. Aen. l. 10. v. 129.Nec Clytio genitore minor, nec fratre Menestheo.Nec aliter potest stare versus, ut annotavit Servius. Item Polei fil. 11. Athaniensium rex, an. ante Urb. Cond. 450.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.